- SPATA
- SPATAgladii genus, memoratum A. Gellio l. 10. c. 25. Veruta, enses, Sicae, machaerae, Spatae, lingulae, pugiones, clunaculae etc. Isidoro Gladius est ab utraque parte acutus. Gallis in usu fuise, Diodorus Sic. testis est l. 5. Pro gladiis spathas gerunt praelongas, ex catenis ferreis aut aeneis ad dextrum latus dependentes. Iosephus tamen Excid. l. 1. ubi romanam militiam Vespasianô im perante explicavit, de duplici gladio sic loquitur: Pedites utrinque gladium gestant, logiorem quidem illum ad sinistrum latus: nam qui ad dextrum est, palmi ferme 12. digitorum mensur am non excedit. Vegetius l. 2. c. 15. gladios maiores spathas, minores Semispathas appellat: bullis quoque baltheum fuisse insignem, Sidonius Apoolin. panegyr. ad Anthemium docet,———— Bullis hostilibus asperApplicat a laeva fuigentem baltheus ensem.Quales ostendi apud Hollandos Comitum veter. icones, Ant. scribit Thysius Notis ad A. Gellium l. et c. cit. Hodieque apud Belgas ligo Spade dicitur: sed veteri Teutonicâ linguâ gladium praelongum denotat. Hactenus praefatus Thysius ICtus ad Gellium dictol. Verum quem is a Iosepho describi dicit gladium longiorem, non Spata, sed is potius videtur fuisse gladius, quem Hispaniensem vocârunt, de quo nos diximus suô locô. Ad Spatham Gallorum veter. ut redeam, quam iis propriam tribuit Diodorus d. l. praelongum fuisse gladium sine mucrone, ait Liv. l. 32. quô proin illi caesim, non punctim, usi, Polybius l. 2. postmodum vero mucro additus, uti ex Wilh. Apuliensi de Gestis Normann. l. 2. docet Car. du Fresne in Glossar. et Not. ad Ioinvillam p. 73. Cuiusmodi Francorum veter. Spathas sic describit Monachus Sangall. l. 1. c. 36. Post haec baltheus spatae colligatus, quae spata primum vaginâ, secundo coriô qualicumque, tertiô linteamine candidissimô cerâ lucidissimâ corroboratô, ita cingebatur, ut per medium cruciculis eminentibus ad peremptionem gentilium duraretur. Idem caesim spathâ feriisse, refert l. 2. c. 11. et 23. Quod confirmat Petrus Tudebodus l. 3. ubi de Godofredo Bullionensi, eum equitem ferocissimum loricâ indutum in duas partes divisisse refert: quod de Schwppermanno quoque de Scanderbego legimus. Ponderosi enim hi enses; uti Ogerii Dani, qui sub Carolo M. vixit, spatha docet, quae cum derreo capulo, absque mucrone, in Monasterio S. Pharonis Meldensi asservatur, descripta a Io. Mabillonio Vitarum SS. Ord. Benedict. Tom. V. Quomodo vero Regia spatha deferretur a Regis Armigero, videre est in iis tabellis Lotharii et Caroli C. quas delineari curavit Steph. Baluzius Notis ad Capitularia Regum Franciae, ut et infra, in voce Spatharius. Hinc ad spatham metiri solebant olim Franci milites, nec bello idonei censebantur, qui eius longitudinem nondum attigissent, uti legitur apud Monachnm praedictum de Carolo M. l. 2. c. 17. cui simile quid de bohemis refert Aeneas Sylvius Histor. Bohem. c. 10. Et Spathae prehenô capulô, pacta firmare soliti Alamanni, in Charta Alamann. Goldasti 85. apud Vaidanum de Monasteriis German. Vide quoque Salmas. ad Spartian. in Hadriano; c. 10. ut et Casaubonum, qui etiam latiores hos gladios fuisse notat et infra Spatha.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.